VLACIDAE

VLACIDAE
VLACIDAE
peculiare apud Turcas Cursorum genus. Apud illos enim Peichi, in comitatu Principis et antecursores, cum opus est, huc illuc mittuntur; tantâ velocitate currentes, cum fecuricula in manu, et philâ odoratae aquae, ut adfirment, eos Byzantiô hadrianopolim die ac noctu pervenie, quod intervallum est milliarium Romanorum circiter 160. Ab his diversi Ulacidae, citatissimô itidem cursu magnum iter peragunt; et si forte eques occurrit, illum deiciunt, ipsi cquum conscendentes: iterumque si alium, idem faciunt, et defessum equum ei tradunt: corpus, ne doleat in cursu succingentes. Ex Peloponneso Hadrianopolim, ita de iis Laonicus, l. 9. regios istos cursores venisse scio, intra quinque dies: quod iter 15. dierum spatiô aegre eques peregerit, etiam festinus et expeditus. Vide Iustum Lipsium, Centur. 3. Ep. 59. ubi de variis Cursorum generibus accurate agit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”